Reverendo Patri, ac domino suo Gulielmo, Dei gratia, Senonensi archiepiscopo, Petrus servus Christi presbyter Trecensis, vitam bonam et exitum beatum. Causa suscepti laboris fuit instans petitio sociorum. Qui cum historiam sacrae Scripturae in serie, et glossis diffusam lectitarent, brevem nimis et inexpositam, opus aggredi me compulerunt: ad quod pro veritate historiae consequenda recurrerent. In quo sic animus stylo imperavit, ut a dictis Patrum non recederem, licet novitas favorabilis sit, et mulcens aures. Porro a cosmographia Moysi inchoans, rivulum historicum deduxi, usque ad ascensionem Salvatoris, pelagus mysteriorum peritioribus relinquens, in quibus et vetera prosequi et nova cudere licet. De historiis quoque ethnicorum, quaedam incidentia pro ratione temporum inserui, instar rivuli, qui secus alveum diverticula quae invenerit replens praeterfluere tamen non cessat. Verumtamen quia stylo rudi opus est lima, vobis, Pater inclyte, limam reservavi, ut huic operi, Deo volente, et correctio vestra splendorem, et auctoritas praebeat perennitatem. Per omnia benedictus Deus.